factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges
ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et
universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt
Rabba David autem remansit in Hierusalem
dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo
post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque
mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem
mulier pulchra valde
misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque
ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae
Hetthei
missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa
esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab
inmunditia sua
et reversa est domum suam concepto fetu mittensque
nuntiavit David et ait concepi
misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum
misitque Ioab Uriam ad David
et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte
ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum
et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes
tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus
regius
dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis
servis domini sui et non descendit ad domum suam
nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad
domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti
quare non descendisti ad domum tuam
et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in
papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super
faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et
bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem
animae tuae quod non faciam rem hanc
ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras
dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et
inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum
servis domini sui et in domum suam non descendit
factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab
misitque per manum Uriae
scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi
fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus
intereat
igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo
sciebat viros esse fortissimos
egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et
ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias
Hettheus
misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii
praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos
sermones belli ad regem
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad
murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex
muro tela mittantur
quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier
misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in
Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus
Urias Hettheus occubuit
abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae
ei praeceperat Ioab
et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri
et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu
persecuti eos sumus usque ad portam civitatis
et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro
desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus
Urias Hettheus mortuus est
et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat
ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc
illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem
ut destruas eam et exhortare eos
audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus
et planxit eum
transactoque luctu misit David et introduxit eam domum
suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit
verbum hoc quod fecerat David coram Domino